Aristobulus vero impatiens dominii materni, matrem cum tribus fratribus minoribus vinculavit in carcerem, et Antigonum, quem diligebat secundum a se constituit. Imposuitque sibi diadema, et restitutum est regnum Judaeae. Fluxerant autem a Sedecia, sub quo regnum fuerat interruptum, anni quadringenti septuaginta quinque, et menses tres, vel a reditu de captivitate Babylonis. Unde saepe legitur intermissum fuisse regnum usque ad Hircanum: et Aristobulum intransitive, id est usque ad Aristobulum Hircani. Nec tantum regnavit Aristobulus nisi per annum, eo quod matrem fame peremerat in vinculis. Cumque aegrotaret Aristobulus in turre, quae post ab Herode dicta est Antonia, redibat Antigonus de Galilaea, in qua multa praeclare fecerat, indutus novis armis, et decentibus. Cumque ingrederetur Jerusalem in diebus Scenopegiarum ob honorem fratris, et ut ostentaret decorem armorum populo, armatus intravit. Quod videntes aemuli ipsius, et maxime uxor fratris, quae oculos in eum injecerat, sed ipse ei assensum non praebebat, accusabant eum, dicentes Aristobulo: Fratrer tuus audiens te aegrotantem in manu forti, et armata intravit, ut te perimat, et regnet. Quod ita probare potes. Jube eum venire ad te, si venerit armatus, super his quae dicimus certus esto. Posuit ergo ad suggestionem uxoris Aristobulus armatos in subterraneo, qui Pirgus Stratonis dicebatur per quem Antigonus transitum facturus erat, qui, si veniret armatus, eum interficerent. Et advocans fratrem Aristobulus praecepit nuntio, ut diceret ei, ne veniret armatus. Sed regina corrupit nuntium muneribus, ut diceret ei quod cum armis descenderet; affectaret enim eum rex videre in armorum decore.